- BACULI Cantorum
- BACULI Cantorummemorantur Honorio Augustodun. l. 1. c. 24. Ex Legis praecepto baculos manibus tenebant, qui Paschalem agnum edentes ad patriam tendebant. Secundum hunc morem Cantores in officio Missae baculos tenere noscuntur, dum verus Paschalis agnus benedicitur. Adde c. 74. Hinc nempe manâsse videtur, ut Cantores et Praeceptores, in Communione Romana in Templis, dum sacrum peragitur officium, baculos argenteos teneant, Car. du Fresne Glossar. Fuisse autem Israelitas, cum Agnum Paschalem comederent; uti lumbis succinctis et pedibus calceatis, ita baculis instructos, legimus Exod. c. 12. v. 11. qui viatorum habitus. Namque et Iacob cumbaculo transiit Iordanem, Gen c. 32. v. 10. et Iuda, Timnam se conferens, baculum habuit in manu, Gen. c. 38. v. 18. Neque aliud fuit virga Mosis tam decantata, quam iter facientis bacuius, Exod. c. 4. v. 2. Unde est, quod Christus profecturis Discipulis praecepit, ut nihil ad iter sumerent, nisi baculum solum, Marci c. 6. v. 8. Vide Bochart. Hieroz. part. prior. l. 2. c. 50. ubi de Agno Paschali.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.